monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 1
VIBI GALLI. Gratias ago diviti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. 'Non ambulabis', inquit, 'eadem via qua ego, non calcabis vestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam vestem, non flebis invito me, non tacebis'; perieramus, si magistratus esset. ALBUCI SILI. Quod sordidatus fui, luctus est; quod flevi, pietatis est; quod non accusavi, timoris est; quod repulsus est, vestrum est. Non taceam, qui adhuc vivo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones: 'quare iste honores illo vivo numquam petit? ' Ego vero omnes [quero omnes] (precor,) ut me in inquisitionem paternae mortis adiuvent. et ad tua genua, dives, venissem, nisi timerem, ne invidiam tibi fieri diceres. et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo capto, nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri, quod non audeo, sed vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc vitium habuisset et pater! dum libere loquitur, multos offendit; neque enim, puto, te solum in civitate habuit inimicum. Ut iste ait, 'causam meam populo probavi'.